Hľadaný výraz: Nm 26,57-62, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
57 Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum; Caath, a quo familia Caathitarum; Merari, a quo familia Meraritarum. 58 Hae sunt familiae Levi: familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram, 59 qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi, quae nata est ei in Aegypto. Haec genuit Amram viro suo filios, Aaron et Moysen et Mariam sororem eorum. 60 De Aaron orti sunt Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar, 61 quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino. 62 Fueruntque omnes, qui numerati sunt, viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra; quia non sunt recensiti inter filios Israel, nec eis cum ceteris data possessio est.

1

mail   print   facebook   twitter